Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Num.13 NT Num.14 (English) >>NT Num.15

Num.14

igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum

dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum

quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel

at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est

si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel

et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est

et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum

et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem

quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine

magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens

Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum

vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae

non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun

parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit

vestra cadavera iacebunt in solitudine

filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala

mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis

et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus

quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum

nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris

Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris

descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Num.13 NT Num.14 (English) >>NT Num.15

Powered by PhiloLogic